Nova Vulgata10 10,1Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
Nova Vulgata 10,2Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
Nova Vulgata 10,3Profecto nunc dicent: «Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?».
Nova Vulgata Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
4Loqui – Lege dabbēr; TM «locuti sunt»
Nova Vulgata De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
5De vitulo – Lege cum Gr, Theod et Syr le‛ēgel; TM «de vitulis»
Nova Vulgata 10,6Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo.
Nova Vulgata 10,7Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.
Nova Vulgata 10,8Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: «Operite nos!» et collibus: «Cadite super nos!».
Nova Vulgata Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
9Peccavit – Lege cum paucis mss (cfr. Gr et Vg) ḥaṭṭa’t (peccatum); TM «peccasti»
Nova Vulgata 10,10«Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
Nova Vulgata 10,11Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.
Nova Vulgata 10,12Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
Nova Vulgata Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
13In curribus tuis – Lege cum Gr berikbekā; TM «in via tua»
Nova Vulgata 10,14Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
Nova Vulgata 10,15Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.