Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 3

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1 Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bobus voluerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Nova Vulgata 3,2Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
Nova Vulgata 3,3et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
Nova Vulgata 3,4duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renes, auferet.
Nova Vulgata 3,5Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
Nova Vulgata
3,6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt.
Nova Vulgata 3,7Si agnum obtulerit coram Domino,
Nova Vulgata 3,8ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum;
Nova Vulgata 3,9et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque universum adipem, qui vitalibus adhaeret,
Nova Vulgata 3,10et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet.
Nova Vulgata 3,11Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino.
Nova Vulgata
3,12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino,
Nova Vulgata 3,13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum,
Nova Vulgata 3,14tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret,
Nova Vulgata 3,15duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
Nova Vulgata 3,16adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino.
Nova Vulgata 3,17Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis».