Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Malachiae - 3

Malachiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Nova Vulgata 3,2et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
Nova Vulgata 3,3et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
Nova Vulgata 3,4Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.
Nova Vulgata 3,5Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata
3,6Ego enim Dominus et non mutatus sum;
sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
Nova Vulgata 3,7A diebus enim patrum vestrorum
recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea.
Revertimini ad me,
et revertar ad vos,
dicit Dominus exercituum.
Et dicitis: “In quo revertemur?”.
Nova Vulgata
3,8Numquid homo potest defraudare Deum?
Sed vos defraudatis me.
Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”.
In decimis et in primitiis.
Nova Vulgata 3,9Maledictione vos maledicti estis,
quia me vos defraudatis, gens tota.
Nova Vulgata
3,10Inferte omnem decimam in horreum,
et sit cibus in domo mea;
et probate me super hoc,
dicit Dominus exercituum:
si non aperuero vobis cataractas caeli
et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
Nova Vulgata
3,11et increpabo pro vobis devorantem,
et non corrumpet fructum terrae,
nec erit sterilis vobis vinea in agro,
dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata
3,12Et beatos vos dicent omnes gentes;
eritis enim vos terra desiderabilis,
dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata
3,13Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;
Nova Vulgata 3,14et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
Nova Vulgata 3,15Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”.
Nova Vulgata 3,16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
Nova Vulgata 3,17Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
Nova Vulgata 3,18Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
Nova Vulgata
3,19Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
Nova Vulgata 3,20Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
Nova Vulgata 3,21et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata
3,22Mementote legis Moysi servi mei,
cui mandavi
in Horeb ad omnem Israel
praecepta et iudicia.
Nova Vulgata
3,23Ecce ego mittam vobis
Eliam prophetam,
antequam veniat dies Domini
magnus et horribilis;
Nova Vulgata
3,24et convertet cor patrum ad filios
et cor filiorum ad patres eorum,
ne veniam et percutiam
terram anathemate».