Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 21

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21 21,1Respondens autem Iob dixit:
Nova Vulgata
21,2«Audite, quaeso, sermones
meos,

et sint haec consolationes vestrae.
Nova Vulgata
21,3Sustinete me, et ego loquar;

et post verba mea ridebitis.
Nova Vulgata
21,4Numquid contra hominem disputatio mea est,

ut merito non debeam impatiens fieri?
Nova Vulgata
21,5Attendite me et obstupescite

et superponite digitum ori vestro.
Nova Vulgata
21,6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,

et concutit carnem meam tremor.
Nova Vulgata
21,7Quare ergo impii vivunt,

senuerunt confortatique sunt divitiis?
Nova Vulgata
21,8Semen eorum permanet coram eis,

et progenies eorum in conspectu eorum.
Nova Vulgata
21,9Domus eorum securae sunt et pacatae,

et non est virga Dei super illos.
Nova Vulgata
21,10Bos eorum concepit et non abortivit,

vacca peperit et non est privata fetu suo.
Nova Vulgata
21,11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,

et infantes eorum exsultant lusibus.
Nova Vulgata
21,12Tenent tympanum et citharam

et gaudent ad sonitum organi.
Nova Vulgata
21,13Ducunt in bonis dies suos

et in puncto ad inferna descendunt.
Nova Vulgata
21,14Qui dixerant Deo: “Recede a nobis!

Scientiam viarum tuarum nolumus.
Nova Vulgata
21,15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei,

et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
Nova Vulgata
21,16Sint in manu eorum bona sua;

consilium vero impiorum longe sit a me.
Nova Vulgata
21,17Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur,

et superveniet eis pernicies,

et dolores dividet in furore suo?
Nova Vulgata
21,18Erunt sicut paleae ante faciem venti,

et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Nova Vulgata
21,19“Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”.

Retribuat illi, ut sciat.
Nova Vulgata
21,20Videbunt oculi eius interfectionem suam,

et de furore Omnipotentis bibet.
Nova Vulgata
21,21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,

et si numerus mensium eius recidetur?
Nova Vulgata
21,22Numquid Deum docebit quispiam scientiam,

qui excelsos iudicat?
Nova Vulgata
21,23Iste moritur robustus et sanus,

dives et felix;
Nova Vulgata
21,24viscera eius plena sunt adipe,

et medullis ossa illius irrigantur.
Nova Vulgata
21,25Alius vero moritur in amaritudine animae

absque ullis opibus;
Nova Vulgata
21,26et tamen simul in pulvere dormient,

et vermes operient eos.
Nova Vulgata
21,27Certe novi cogitationes vestras

et sententias contra me iniquas.
Nova Vulgata
21,28Dicitis enim: “Ubi est domus principis,

et ubi tabernacula impiorum?”.
Nova Vulgata
21,29Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus

et signa eorum non agnovistis?
Nova Vulgata
21,30Quia in diem perditionis servatur malus

et ad diem furoris abducetur
Nova Vulgata
21,31Quis arguet coram eo viam eius,

et, quae fecit, quis reddet illi?
Nova Vulgata
21,32Ipse ad sepulcra ducetur,

et super tumulum vigilabunt.
Nova Vulgata
21,33Dulces erunt ei glebae vallis,

et post se omnem hominem trahet

et ante se innumerabiles.
Nova Vulgata
21,34Quomodo igitur consolamini me frustra,
et responsionis vestrae restat perfidia?».