Nova Vulgata88,1Dixitque Dominus ad Moysen: «Dic ad Aaron: Extende manum tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti».
Nova Vulgata8,2Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti.
Nova Vulgata8,3Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti.
Nova Vulgata 8,4Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: «Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino».
Nova Vulgata8,5Dixitque Moyses ad pharaonem: «Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant».
Nova Vulgata8,6Qui respondit: «Cras». At ille: «Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Nova Vulgata8,7Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt».
Nova Vulgata8,8Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni.
Nova Vulgata8,9Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris;
Nova Vulgata8,10congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
Nova Vulgata8,11Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
Nova Vulgata 8,12Dixitque Dominus ad Moysen: «Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti».
Nova Vulgata8,13Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti.
Nova Vulgata 8,14Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis;
Nova Vulgata8,15et dixerunt malefici ad pharaonem: «Digitus Dei est hic». Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Nova Vulgata 8,16Dixit quoque Dominus ad Moysen: «Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Nova Vulgata8,17Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint.
Nova Vulgata8,18Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae;
Nova Vulgataponamque divi sionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud».
19
Divisionem - Lege cum Gr et Vg pelût (cfr. v. 18; 9,4; 11,7 wehiplēti = et segregabo); TM «redemptionem»
Nova Vulgata8,20Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
Nova Vulgata 8,21Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: «Ite, sacrificate Deo vestro in terra».
Nova Vulgata8,22Et ait Moyses: «Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent.
Nova Vulgata8,23Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis».
Nova Vulgata8,24Dixitque pharao: «Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me».
Nova Vulgata8,25Et ait Moyses: «Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino».
Nova Vulgata8,26Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;
Nova Vulgata8,27qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem.
Nova Vulgata8,28Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.