Nova Vulgata2323,1Vixit autem Sara centum viginti septem annis
Nova Vulgata23,2et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
Nova Vulgata 23,3Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
Nova Vulgata23,4«Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum».
Nova Vulgata23,5Responderunt filii Heth dicentes:
Nova Vulgata23,6«Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum».
Nova Vulgata 23,7Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
Nova Vulgata23,8dixitque ad eos: «Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
Nova Vulgata23,9ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri».
Nova Vulgata23,10Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
Nova Vulgata23,11«Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum».
Nova Vulgata 23,12Adoravit Abraham coram populo terrae
Nova Vulgata23,13et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: «Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo».
Nova Vulgata23,14Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
Nova Vulgata23,15«Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum».
Nova Vulgata 23,16Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
Nova Vulgata 23,17Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
Nova Vulgata23,18Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
Nova Vulgata23,19Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan.
Nova Vulgata23,20Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.