Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 3

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3
3,1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,

omne robur panis et omne robur aquae,

Nova Vulgata
3,2fortem et virum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
Nova Vulgata
3,3principem super quinquaginta et honorabilem vultu

et consiliarium et sapientem magum

et prudentem incantatorem.
Nova Vulgata
3,4Et dabo pueros principes eorum;

et infantes dominabuntur eis.
Nova Vulgata
3,5Et irruet populus, vir ad virum,

unusquisque ad proximum suum:

tumultuabitur puer contra senem,

et ignobilis contra nobilem.
Nova Vulgata
3,6Apprehendet enim vir fratrem suum

in domo patris sui:

«Vestimentum tibi est,

princeps esto noster,

ruina autem haec sub manu tua».

Nova Vulgata
3,7Clamabit in die illa dicens:

«Non sum medicus,

et in domo mea non est panis neque vestimentum;

nolite constituere me principem populi».

Nova Vulgata
3,8Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit,

quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,

ut provocarent oculos maiestatis eius.

Nova Vulgata
3,9Procacitas vultus eorum accusat eos,

et peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt nec absconderunt;

vae animae eorum,

quoniam reddita sunt eis mala!

Nova Vulgata
3,10Dicite iusto: «Bene!»,

quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

Nova Vulgata
3,11Vae impio in malum:

retributio enim manuum eius fiet ei!

Nova Vulgata
3,12Populum meum opprimit infans,

et mulieres dominantur ei.

Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt

et viam gressuum tuorum dissipant.

Nova Vulgata
3,13Surgit ad arguendum Dominus

et stat ad iudicandos populos.

Nova Vulgata
3,14Dominus ad iudicium veniet

cum senibus populi sui et principibus eius:

«Vos enim depasti estis vineam,

et rapina pauperis in domibus vestris.

Nova Vulgata
3,15Quare atteritis populum meum

et facies pauperum commolitis?»,

dicit Dominus, Deus exercituum.

Nova Vulgata
3,16Et dixit Dominus:

«Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion

et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum,

parvis passibus incedebant

et catenulis pedum tinniebant,

Nova Vulgata
3,17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion

et Dominus crinem earum nudabit».

Nova Vulgata
3,18In die illa auferet Dominus

ornamentum calceamentorum et torques
Nova Vulgata
3,19et lunulas et inaures

et armillas et mitras,

Nova Vulgata
3,20discriminalia et periscelidas

et fascias et olfactoriola

Nova Vulgata
3,21et anulos et ornamenta narium,
Nova Vulgata
3,22mutatoria et palliola

et linteamina et marsupia,
Nova Vulgata
3,23specula et sindones

et vittas et pallia.

Nova Vulgata
3,24Et erit pro suavi odore foetor,

et pro zona funiculus,

et pro crispante crine calvitium,

et pro fascia pectorali cilicium,

stigma pro pulchritudine.

Nova Vulgata
3,25Viri tui gladio cadent,

et fortes tui in proelio,
Nova Vulgata
3,26et maerebunt atque lugebunt portae eius,

et desolata in terra sedebit.