Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 5

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5 5,1Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis stetit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
Nova Vulgata 5,2Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius.
Nova Vulgata
Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas
2a-p Vg 154-19
Nova Vulgata 5,2bet super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis;
Nova Vulgata 5,2caltera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans.
Nova Vulgata 5,2dIpsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum.
Nova Vulgata 5,2eIngressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius.
Nova Vulgata
5,2fCumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: «Quis ausus est introire in aulam non vocatus?». Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat.
Nova Vulgata 5,2gConvertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur:
Nova Vulgata 5,2h«Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Nova Vulgata 5,2iNon morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
Nova Vulgata 5,2kAccede!».
Nova Vulgata
5,2lEt elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: «Loquere mihi».
Nova Vulgata 5,2mQuae respondit: «Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae;
Nova Vulgata 5,2nvalde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum».
Nova Vulgata 5,2oCumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est.
Nova Vulgata 5,2pRex autem turbabatur, et omnes ministri eius.
Nova Vulgata
5,3Dixitque ad eam rex: «Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi».
Nova Vulgata 5,4At illa respondit: «Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium, quod paravi».
Nova Vulgata 5,5Statimque rex: «Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther».
    Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
Nova Vulgata 5,6Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: «Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis».
Nova Vulgata 5,7Cui respondit Esther: «Petitio mea et preces:
Nova Vulgata 5,8Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis».
Nova Vulgata
5,9Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.
Nova Vulgata 5,10Et, dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zares uxorem suam
Nova Vulgata 5,11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Nova Vulgata 5,12Et post haec ait: «Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Nova Vulgata 5,13Et, cum omnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem in foribus regis».
Nova Vulgata 5,14Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: «Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege laetus ad convivium». Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem.