Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 49

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 49 Memoria Iosiae in compositionem odoris
facta opere pigmentarii;
La: 18b
Nova Vulgata
49,2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria
et ut musica in convivio vini.
Nova Vulgata
49,3Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis
et tulit abominationes impietatis;
Nova Vulgata
49,4et gubernavit ad Dominum cor suum
et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
Nova Vulgata
49,5Praeter David et Ezechiam et Iosiam,
omnes peccatum commiserunt;
Nova Vulgata
49,6nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae
et contempserunt timorem Dei;
Nova Vulgata
49,7dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;
Nova Vulgata
49,8incenderunt electam sanctuarii civitatem
et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
Nova Vulgata
49,9Nam male tractaverunt illum,
ipse autem a ventre matris consecratus est propheta
evertere et eruere et perdere
et iterum aedificare et plantare et renovare.
Nova Vulgata
49,10Ezechiel, qui vidit visionem gloriae,
quam ostendit illi in curru cherubim.
Nova Vulgata
49,11Nam et commemoratus est inimicorum in imbre
et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
Nova Vulgata
49,12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo;
nam corroboraverunt Iacob
et redemerunt eos in fide virtutis
Nova Vulgata
49,13Quomodo amplificemus Zorobabel?
Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
Nova Vulgata
49,14sic et Iesua filius Iosedec.
Qui in diebus suis aedificaverunt domum
et exaltaverunt templum sanctum Domino
paratum in gloriam sempiternam.
Nova Vulgata
49,15Et Nehemias: in memoria multi temporis,
qui erexit nobis muros eversos
et stare fecit portas et seras:
qui erexit domos nostras.
Nova Vulgata
49,16Nemo creatus est in terra qualis Henoch;
nam et ipse assumptus est a terra.
Nova Vulgata
49,17Neque ut Ioseph natus est homo,
princeps fratrum, firmamentum gentis;
Nova Vulgata
49,18et ossa ipsius visitata sunt
et post mortem prophetaverunt.
Nova Vulgata
49,19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
et super omnem animam in origine Adam.