Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 18

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 18
18,1Magistro chori. David, servi Domini,

qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,

quando Dominus eum liberaverat

e potestate omnium inimicorum suorum
Nova Vulgata
18,2et e manu Saul. Dixit igitur:

 
Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Nova Vulgata
18,3Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus;

Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;

protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
Nova Vulgata
18,4Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
Nova Vulgata
18,5Circumdederunt me fluctus mortis,

et torrentes Belial conturbaverunt me;
Nova Vulgata
18,6funes inferni circumdederunt me,

praeoccupaverunt me laquei mortis.
Nova Vulgata
18,7In tribulatione mea invocavi Dominum

et ad Deum meum clamavi;
 exaudivit de templo suo vocem meam,

et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
 
Nova Vulgata
18,8Commota est et contremuit terra;

fundamenta montium concussa sunt

et commota sunt, quoniam iratus est.
Nova Vulgata
18,9Ascendit fumus de naribus eius,

et ignis de ore eius devorans;

carbones succensi processerunt ab eo.
Nova Vulgata
18,10Inclinavit caelos et descendit,

et caligo sub pedibus eius.
 
Nova Vulgata
18,11Et ascendit super cherub et volavit,

ferebatur super pennas ventorum.
Nova Vulgata
18,12Et posuit tenebras latibulum suum,

in circuitu eius tabernaculum eius,

tenebrosa aqua, nubes aeris.
Nova Vulgata
18,13Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt,

grando et carbones ignis.
 
Nova Vulgata
18,14Et intonuit de caelo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam:

grando et carbones ignis.
Nova Vulgata
18,15Et misit sagittas suas et dissipavit eos,

fulgura iecit et conturbavit eos.
Nova Vulgata
18,16Et apparuerunt fontes aquarum,

et revelata sunt fundamenta orbis terrarum

ab increpatione tua, Domine,

ab inspiratione spiritus irae tuae.
 
Nova Vulgata
18,17Misit de summo et accepit me

et assumpsit me de aquis multis;
Nova Vulgata
18,18eripuit me de inimicis meis fortissimis

et ab his, qui oderunt me,

quoniam confortati sunt super me.
Nova Vulgata
18,19Oppugnaverunt me in die afflictionis meae,

et factus est Dominus fulcimentum meum;
Nova Vulgata
18,20et eduxit me in latitudinem,

salvum me fecit, quoniam voluit me.
 
Nova Vulgata
18,21Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
Nova Vulgata
18,22quia custodivi vias Domini

nec impie recessi a Deo meo.
Nova Vulgata
18,23Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo,

et iustitias eius non reppuli a me;
Nova Vulgata
18,24et fui immaculatus cum eo

et observavi me ab iniquitate.
Nova Vulgata
18,25Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum puritatem manuum mearum

in conspectu oculorum eius.
 
Nova Vulgata
18,26Cum sancto sanctus eris

et cum viro innocente innocens eris
Nova Vulgata
18,27et cum electo electus eris

et cum perverso callidus eris.
Nova Vulgata
18,28Quoniam tu populum humilem salvum facies

et oculos superborum humiliabis.
Nova Vulgata
18,29Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine;

Deus meus illuminat tenebras meas.
Nova Vulgata
18,30Quoniam in te aggrediar hostium turmas

et in Deo meo transiliam murum.
 
Nova Vulgata
18,31Deus, impolluta via eius,

eloquia Domini igne examinata;

protector est omnium sperantium in se.
Nova Vulgata
18,32Quoniam quis Deus praeter Dominum?

Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
Nova Vulgata
18,33Deus, qui praecinxit me virtute

et posuit immaculatam viam meam;
Nova Vulgata
18,34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum

et super excelsa statuit me;
Nova Vulgata
18,35qui docet manus meas ad proelium,

et tendunt arcum aereum brachia mea.
 
Nova Vulgata
18,36Et dedisti mihi scutum salutis tuae,

et dextera tua suscepit me,

et exauditio tua magnificavit me.
Nova Vulgata
18,37Dilatasti gressus meos subtus me,

et non sunt infirmata vestigia mea.
Nova Vulgata
18,38Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos

et non convertebar, donec deficerent.
Nova Vulgata
18,39Confringebam illos, nec poterant stare,

cadebant subtus pedes meos.
Nova Vulgata
18,40Et praecinxisti me virtute ad bellum

et supplantasti insurgentes in me subtus me.
 
Nova Vulgata
18,41Et inimicos meos dedisti mihi dorsum

et odientes me disperdidisti.
Nova Vulgata
18,42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret,

ad Dominum, nec exaudivit eos.
Nova Vulgata
18,43Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti,

ut lutum platearum contrivi eos.
Nova Vulgata
18,44Eripuisti me de contradictionibus populi,

constituisti me in caput gentium.

Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
Nova Vulgata
18,45in auditu auris oboedivit mihi.

Filii alieni blanditi sunt mihi,
Nova Vulgata
18,46filii alieni inveterati sunt,

contremuerunt in abditis suis.
 
Nova Vulgata
18,47Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,

et exaltetur Deus salutis meae.
Nova Vulgata
18,48Deus, qui das vindictas mihi

et subdis populos sub me,

liberator meus de inimicis meis iracundis;
Nova Vulgata
18,49et ab insurgentibus in me exaltas me,

a viro iniquo eripis me.
 
Nova Vulgata
18,50Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,

et nomini tuo psalmum dicam,
Nova Vulgata
18,51magnificans salutes regis sui

et faciens misericordiam christo suo

David et semini eius usque in saeculum.