Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 20

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 20 20,1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
Nova Vulgata
20,2«Idcirco cogitationes meae reducunt me,

eo quod intellectus effulsit in me.
Nova Vulgata
20,3Doctrinam, qua me arguis, audiam,

at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
Nova Vulgata
20,4Scisne hoc a principio,

ex quo positus est homo super terram,
Nova Vulgata
20,5quod exsultatio iniquorum brevis sit,

et gaudium impiorum ad instar puncti?
Nova Vulgata
20,6si ascenderit usque ad caelum superbia eius,

et caput eius nubes tetigerit,
Nova Vulgata
20,7quasi sterquilinium in finem perdetur,

et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
Nova Vulgata
20,8Velut somnium avolans non invenietur,

transiet sicut visio nocturna.
Nova Vulgata
20,9Oculus, qui eum viderat, non videbit,

neque ultra intuebitur eum locus suus.
Nova Vulgata
20,10Filii eius satagent complacere pauperibus,

et manus illius reddent ei possessionem suam.
Nova Vulgata
20,11Ossa eius, quae implebantur adulescentia,

cum eo in pulvere dormient.
Nova Vulgata
20,12Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,

abscondet illud sub lingua sua.
Nova Vulgata
20,13Parcet illi et non derelinquet illud

et celabit in gutture suo.
Nova Vulgata
20,14Panis eius in visceribus illius

vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Nova Vulgata
20,15Divitias, quas devoravit, evomet,

et de ventre illius extrahet eas Deus.
Nova Vulgata
Venenum aspidum sugebat,

et occidet eum lingua viperae.
16 Sint in manu – Lege lu’; TM «non sunt»
Nova Vulgata
Non videat rivulos olei,

torrentes mellis et butyri.
17 Rivulos olei – Lege iiṣhar; TM «fluminam»
Nova Vulgata
20,18Restituet quaestum suum nec deglutiet,

de opibus venditionum non laetabitur.
Nova Vulgata
20,19Quoniam confringens deseruit pauperes,

domum rapuit et non aedificavit eam.
Nova Vulgata
20,20Nec est satiatus venter eius;

et cum desideriis suis evadere non potuit.
Nova Vulgata
20,21Non fuerunt reliquiae de cibo eius,

et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Nova Vulgata
20,22Cum satiatus fuerit, arctabitur;

et omnis dolor irruet super eum.
Nova Vulgata
20,23Impleat ventrem suum:

emittet Deus in eum iram furoris sui

et pluet super illum bellum suum.
Nova Vulgata
20,24Fugiet arma ferrea

et irruet in arcum aereum.
Nova Vulgata
Sagitta transverberabit corpus eius,

et fulgur iecur eius;

vadent et venient super eum horribilia.
25 Versio secundum Gr
Nova Vulgata
20,26Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,

devorabit eum ignis, qui non succenditur;

affligetur relictus in tabernaculo suo.
Nova Vulgata
20,27Revelabunt caeli iniquitatem eius,

et terra consurget adversus eum.
Nova Vulgata
20,28Auferetur germen domus illius,

detrahetur in die furoris Dei.
Nova Vulgata
20,29Haec est pars hominis impii a Deo,

et hereditas verborum eius a Domino».