Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 2

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2
2,1Fili mi, si susceperis sermones meos

et mandata mea absconderis penes te,
Nova Vulgata
2,2intendens ad sapientiam aurem tuam,

inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
Nova Vulgata
2,3si enim sapientiam invocaveris

et dederis vocem tuam prudentiae,
Nova Vulgata
2,4si quaesieris eam quasi pecuniam

et sicut thesauros conquisieris illam,
Nova Vulgata
2,5tunc intelleges timorem Domini

et scientiam Dei invenies.
Nova Vulgata
2,6Quia Dominus dat sapientiam,

et ex ore eius scientia et prudentia.
Nova Vulgata
2,7Thesaurizabit rectis sollertiam

et clipeus erit gradientibus simpliciter
Nova Vulgata
2,8servans semitas iustitiae

et vias sanctorum custodiens.
Nova Vulgata
2,9Tunc intelleges iustitiam et iudicium

et aequitatem et omnem semitam bonam,
Nova Vulgata
2,10quia intrabit sapientia cor tuum,

et scientia animae tuae placebit.
Nova Vulgata
2,11Consilium custodiet te,
et prudentia servabit te,
Nova Vulgata
2,12ut eruaris a via mala
et
ab homine, qui perversa loquitur;
Nova Vulgata
2,13qui relinquunt iter rectum,

ut ambulent per vias tenebrosas;
Nova Vulgata
2,14qui laetantur, cum malefecerint,

et exsultant in rebus pessimis:
Nova Vulgata
2,15quorum viae perversae sunt,

et pravi gressus eorum.
Nova Vulgata
2,16Ut eruaris a muliere aliena

et ab extranea, quae mollit sermones suos
Nova Vulgata
2,17et relinquit ducem pubertatis suae

et pacti Dei sui oblita est.
Nova Vulgata
2,18Inclinata est enim ad mortem domus eius,

et ad inferos semitae ipsius;
Nova Vulgata
2,19omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur,

nec apprehendent semitas vitae.
Nova Vulgata
2,20Ut ambules in via bonorum

et calles iustorum custodias:
Nova Vulgata
2,21qui enim recti sunt, habitabunt in terra,

et simplices permanebunt in ea;
Nova Vulgata
2,22impii vero de terra perdentur,
 et, qui inique agunt, auferentur ex ea.