Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 5

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5 5,1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Nova Vulgata 5,2Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
Nova Vulgata 5,3Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
Nova Vulgata 5,4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
Nova Vulgata 5,5Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,6Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
Nova Vulgata 5,7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Nova Vulgata 5,8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,9Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Nova Vulgata 5,10Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. 
Nova Vulgata 5,11Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,12Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
Nova Vulgata 5,13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
Nova Vulgata 5,14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
Nova Vulgata 5,16Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 5,17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,18Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
Nova Vulgata 5,19Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 5,20Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
Nova Vulgata 5,22Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 5,23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
Nova Vulgata 5,24ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
Nova Vulgata
5,25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
Nova Vulgata 5,26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 5,27Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 
Nova Vulgata 5,29vocavitque nomen eius Noe dicens: «Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus».
Nova Vulgata 5,30Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 5,31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
Nova Vulgata
5,32Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.