Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 41

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 41 41,1Taceant ante me insulae,

et gentes renovent fortitudinem;

accedant et tunc loquantur,

simul ad iudicium propinquemus.
Nova Vulgata
41,2Quis suscitavit ab oriente eum,

cuius gressum sequitur iustitia?

Dabit in conspectu eius gentes

et subiciet ei reges,

quos reddet quasi pulverem gladius eius,

sicut stipulam vento raptam arcus eius.

Nova Vulgata
41,3Persequetur eos, transibit in pace;

semita sub pedibus eius non apparebit.

Nova Vulgata
41,4Quis operatus est et fecit,

vocans generationes ab exordio?

Ego Dominus, primus

et cum novissimis ego sum.

Nova Vulgata
41,5Viderunt insulae et timuerunt,

extrema terrae obstupuerunt,

appropinquaverunt et accesserunt.

Nova Vulgata
41,6Unusquisque proximo suo auxiliabitur

et fratri suo dicet: «Confortare».

Nova Vulgata
41,7Confortabit faber aurificem,

percutiens malleo eum, qui cudit,

dicens de glutino: «Bonum est»;

et roborat eum clavis,

ut non moveatur.

Nova Vulgata
41,8Tu autem, Israel, serve meus,
Iacob, quem elegi,

semen Abraham amici mei,

Nova Vulgata
41,9quem apprehendi ab extremis terrae,

et a longinquis eius vocavi te

et dixi tibi: «Servus meus es tu;

elegi te et non abieci te».

Nova Vulgata
41,10Ne timeas, quia ego tecum sum;

ne declines, quia ego Deus tuus:

confortabo te et auxiliabor tibi

et sustentabo te dextera iustitiae meae.

Nova Vulgata
41,11Ecce confundentur et erubescent
omnes, qui irascuntur adversum te;
erunt quasi non sint

et peribunt viri, qui contradicunt tibi.

Nova Vulgata
41,12Quaeres eos et non invenies

viros, qui rixantur tecum;

erunt quasi non sint et veluti nihilum,

viri bellantes adversum te.

Nova Vulgata
41,13Quia ego Dominus Deus tuus

apprehendens manum tuam
dicensque tibi:
«Ne timeas;
ego auxiliabor tibi.

Nova Vulgata
41,14Noli timere, vermis Iacob,

homines ex Israel.

Ego auxiliabor tibi», dicit Dominus

et redemptor tuus, Sanctus Israel.

Nova Vulgata
41,15Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum,

habens rostra serrantia.

Triturabis montes et comminues

et colles quasi pulverem pones.

Nova Vulgata
41,16Ventilabis eos, et ventus tollet eos,

et turbo disperget eos;

et tu exsultabis in Domino,

in Sancto Israel laetaberis
Nova Vulgata
41,17Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt,

lingua eorum siti aruit.

Ego, Dominus, exaudiam eos,

Deus Israel non derelinquam eos.

Nova Vulgata
41,18Aperiam in decalvatis collibus flumina

et in medio vallium fontes;

ponam desertum in stagna aquarum

et terram aridam in rivos aquarum.
Nova Vulgata
41,19Plantabo in deserto cedrum,

acaciam et myrtum et lignum olivae;

ponam in solitudine abietem,

ulmum et cupressum simul,

Nova Vulgata
41,20ut videant et sciant

et recogitent et intellegant pariter

quia manus Domini fecit hoc,

et Sanctus Israel creavit illud.

Nova Vulgata
41,21Proferte causam vestram, dicit Dominus;

afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.

Nova Vulgata
Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt.

Priora, quae fuerunt, nuntiate,

ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum;

et, quae ventura sunt, indicate nobis.

22 Accedant – Lege cum Targ, Gr, Syr et Vg jiggešû; TM «accedere faciant»
Nova Vulgata
41,23Annuntiate, quae ventura sunt in futurum,

ut sciamus quia dii estis vos;

bene quoque aut male facite,

ut inspiciamus et videamus simul.

Nova Vulgata
41,24Ecce vos estis nihilum,

et opus vestrum nihil valet;

abominatio est, qui eligit vos.

Nova Vulgata
Suscitavi ab aquilone,

et venit ab ortu solis;

vocavi eum nomine;
et conculcabit potentes quasi lutum
et velut plastes calcans humum.

25 Vocavi eum nomine  – Lege (cfr. 45,3) ’eqrāh bišmô; TM «vocavit me nomine»
Et conculcabit – Lege cum Targ wejābōs; TM «et veniet»
Nova Vulgata
41,26Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus,

et a principio, ut dicamus: «Iustum est»?
Non est neque annuntians neque praedicens

neque audiens sermones vestros.

Nova Vulgata
41,27Primus ad Sion: Ecce adsunt;

et Ierusalem laeta nuntiantem do.

Nova Vulgata
41,28Et vidi, et nemo erat,

ex istis nullus consiliator,

ut, si eos interrogarem,

responderent verbum.

Nova Vulgata
41,29Ecce omnes iniquitas,

vana opera eorum;

ventus et inane

simulacra eorum.