Nova Vulgata3333,1Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum.
Nova Vulgata33,2Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.
Nova Vulgata33,3Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum.
Nova Vulgata33,4Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
Nova Vulgata 33,5Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: «Qui sunt isti tibi?». Respondit: «Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo».
Nova Vulgata33,6Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.
Nova Vulgata33,7Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
Nova Vulgata 33,8«Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?». Respondit: «Ut invenirem gratiam coram domino meo».
Nova Vulgata33,9At ille: «Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi».
Nova Vulgata33,10Dixit Iacob: «Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.
Nova Vulgata33,11Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia». Et, cum compelleret illum, suscepit
Nova Vulgata33,12et ait: «Gradiamur simul, eroque socius itineris tui».
Nova Vulgata33,13Dixit Iacob: «Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges.
Nova Vulgata33,14Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir».
Nova Vulgata33,15Respondit Esau: «Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae». «Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei».
Nova Vulgata 33,16Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.
Nova Vulgata 33,17Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).
Nova Vulgata 33,18Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.
Nova Vulgata33,19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.
Nova Vulgata33,20Et erexit ibi altare et vocavit illud: «Deus est Deus Israel».