Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 40

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 40 40,1Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
Nova Vulgata
40,2«Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?

Qui arguit Deum, debet respondere ad ea».
Nova Vulgata
40,3Respondens autem Iob Domino dixit:
Nova Vulgata
40,4«Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?

Manum meam ponam super os meum.
Nova Vulgata
40,5Unum locutus sum, quod non repetam,

et alterum, quibus ultra non addam».
Nova Vulgata
40,6Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
Nova Vulgata
40,7«Accinge sicut vir lumbos tuos;

interrogabo te, et edoce me.
Nova Vulgata
40,8Numquid irritum facies iudicium meum

et condemnabis me, ut tu iustificeris?
Nova Vulgata
40,9Et si habes brachium sicut Deus

et si voce simili tonas?
Nova Vulgata
40,10Circumda tibi decorem et sublimitatem;

gloria et decore induere.
Nova Vulgata
40,11Effunde vehementiam furoris tui

et respiciens omnem arrogantem humilia.
Nova Vulgata
40,12Respice cunctos superbos et confunde eos

et contere impios in loco suo.
Nova Vulgata
40,13Absconde eos in pulvere simul

et facies eorum claude in fovea;
Nova Vulgata
40,14et ego confitebor

quod salvare te possit dextera tua.
Nova Vulgata
40,15Ecce Behemoth, quem feci tecum;

fenum quasi bos comedit.
Nova Vulgata
40,16Fortitudo eius in lumbis eius,

et virtus illius in umbilico ventris eius.
Nova Vulgata
40,17Stringit caudam suam quasi cedrum,

nervi femorum eius perplexi sunt.
Nova Vulgata
40,18Ossa eius velut fistulae aeris,

cartilago illius quasi laminae ferreae.
Nova Vulgata
40,19Ipse est principium viarum Dei;

qui fecit eum, applicabit gladium eius.
Nova Vulgata
40,20Huic montes tributum ferunt,

omnes bestiae agri ludunt ibi.
Nova Vulgata
40,21Sub lotis silvestribus dormit,

in secreto calami et in locis umentibus;
Nova Vulgata
40,22loti silvestres umbra eum protegunt,

circumdant eum salices torrentis.
Nova Vulgata
40,23Si fluvius intumescat, non tremit;

securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
Nova Vulgata
40,24In oculis eius quis capiet eum,

et in sudibus perforabit nares eius?
Nova Vulgata
40,25An extrahere poteris Leviathan hamo

et fune ligabis linguam eius?
Nova Vulgata
40,26Numquid pones iuncum in naribus eius
aut spina perforabis maxillam eius?
Nova Vulgata
40,27Numquid multiplicabit ad te preces

aut loquetur tibi mollia?
Nova Vulgata
40,28Numquid feriet tecum pactum,

et accipies eum servum sempiternum?
Nova Vulgata
40,29Numquid illudes ei quasi avi

aut ligabis eum pro puellis tuis?
Nova Vulgata
40,30Speculabuntur super eum socii,

divident illum negotiatores?
Nova Vulgata
40,31Numquid implebis telis pellem eius

et iaculo hamato piscium caput illius?
Nova Vulgata
40,32Pone super eum manum tuam;

memento belli nec ultra addas.